- PANORMUS
- I.PANORMUSSiciliae urbs, Ptolem. et caput, hodie Palermo, testibus Aretiô et Fazellô. Totius Italiae pulcherrima, soli ubere, situ, aedificiis, commerciô, nobilitate, opibus, fontium salientium copiâ tantâ, ut Neapolitani horum aemuli, dicant; a Palerno l'aqua non val niente: alias quoque Panhormum et litus pulchrum. Polybius hanc l. 1. in 2. partes distinguit, in veterem nempe et novam, quas Neapolin et Palaeopolin vocat. Hanc una cum Solunte et Motye Poenis illis antiquissimis attribuit Thucyd. l. 6. Μοτύην καὶ Σολόεντα καὶ Πανόρμον, etc. ενέμοντο. Haec, ut Polybius auctor est l. 1. Η῏ν βαρυτάτη πόλις τῆς τῶ Καρχηδονέων ἐπαρχίας. Ac Diodor. Sic. l. 22. eandem habere asserit, λιμένα κάλλιςτον τῶ κατὰ την Σικελίαν, ἀφ᾿ οὗ καὶ τὴν πόλιν συμβέβηκε τετυχέναι τάυτης τῆς προσηγορίας. Quod ipsum mitari subit, unde Graecum habuerit nomen urbs, quam nec Graeci condidisse, nec nisi sero admodum obtinuisse leguntur. Proinde verisimile est, aliud Panormi nomen in usu fuisse apud Poenos, puta Gap desc: Hebrew Leptin, i. c. ὅρμον, stationem Bochart. l. 1. Chanaan. c. 27. Eius meminit Sil. l. 14. v. 262.Tergeminô venit numerô fecunda Panormus.Nic. Lloydius. Baudrando est prope ostia Orethi fluv. 4. mill. pass. a monte Regali in Boream, 60. a Lilybaeo in Caeciam, 140. a Messana in Occasum, uti fere 150. a Peloro promontor. sedes Proregis. Habet Palatium regium et castrum munitum cum praesidio Hispan. in valle Mazarae. Hîc Frider. II. Imper. a Manfredo filio dolô dicitur necatus. ut regnum arriperet, Baudrand. Ferrar. Leand. Albertus, Descr. Ins. Ital.II.PANORMUSoppid. multiplex. Unum Cretae, Ptolem. cuius meminit Plin. l. 4. c. 12. Mirabello nunc Nigro, Vilismeni pagus Bellonio in ora Boreali. Alterum Macedoniae in ora apud Athon montem Ptolemaeo. Yerisco Ortelio, Macri Moletio. Tertium inSamo insula, Liv. l. 24. c. 36. Macri quoque Nardo. Quartum Achaiae, Polyb. l. 5. Plin. l. 4. c. 5. Pausan. l. 7. Thucyd. in Peloponneso iuxta Rhium promontor. contra Naupactum. Quintum Chersonesi Thraciae, Plin. l. 4. c. 11. inter Elaeum et Caridiam. Sextum in Phrygiâ ad Hellespontum apud Cyzicum, Palermo Leunclavio.III.PANORMUSportus multiplex. Unus Epiri apud Oricum Straboni, inter Acroceraunia et Onchelmum, Palermo Moletio. Alter Atticae, Ptolem. Pau san. l. 5. Raphei Sophiano, inter Sunium et Cynosuram promontoria. Alius Cephalleniae insul. teste Porphyriô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.